- CAPRARIA
- I.CAPRARIAInsul. parva maris Adriatici una ex Tremitanis; quae alias Diomedaeae dictae. Oblonga est atque deserta, versus oram Apuliae et montis Gargani. Pendet ex regno Neapoltano.II.CAPRARIAaltera insul. maris iberici, sive Balearici, vulgo Cabrera. Maioricae adiacet in Austrum parvi circuitus.III.CAPRARIAcastrum pagi Biterrensis, vulgo Cabriere, non procul a Fonticulis et Piscenis, 4. leucis et dimid. ab urbe Biterris. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.IV.CAPRARIAinsul. montuosa, cum castro, contra Piratas, culta, in mari Ligustico, capris abundans, quam Graeci Aegilon dicunt. Plin. l. 3. c. 6. solin. c. 9. Aliis Caprasia, Varro, R. R. l. 2. c. 3. Caprae, quas alimus, a capris feris sunt ortae, a queis propter Italiam Caprasia insula est nominata. Capraiavulgo, sub Genuensibus, quibus ibi praesidium. De ea Poeta.Processu pelagi iam se Capraria tollit.Nic. Lloydius. At lacertis grandibus eam refertam Plin. habet, l. 6. c. 32. Unde Saurariam Insulam hanc appellatam fuisse conicit Salmas. Sauras enim pro lacertis etiam Latini dixêre. Laelius in Erotopaegnio, apud Apuleium Apolog.Saurae, illices bicodulae.Et facilis error, ut pro Καυραρία, Capraria legeretur. Vide eum ad Solin. p. 1313.V.CAPRARIAitem una ex insulis Fortunatis, Casperia Ptol. Forteventura, teste Nigrô, a Canaria 10. leuc. dissita. Baudrando Palma est. Circuitus 25. leuc. cum urbe Palma. Vide Canariae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.